Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. Cicero. Studeo, mi pater, Latine ex te audire ea quae
mihi tu de ratione dicendi Graece tradidisti, si modo1 tibi
est otium et si vis. PATER. An est, mi Cicero, quod ego
malim quam te quam doctissimum esse? Otium autem
primum est summum, quoniam aliquando Roma exeundi
potestas data est; deinde ista tua studia vel maximis occupationibus meis anteferrem libenter.
[2]
C. Visne igitur, ut
tu me Graece soles ordine interrogare, sic ego te vicissim
isdem de rebus Latine interrogem? P. Sane, si placet.
Sic enim et ego te meminisse intellegam quae accepisti,
et tu ordine audies quae requires.
[3]
C. Quot in partis tribuenda est omnis doctrina dicendi? P. Tris. C. Cedo
quas? P. Primum in ipsam vim oratoris, deinde in orationem, tum in quaestionem. C. In quo est ipsa vis?
P. In rebus et in verbis. Sed et res et verba invenienda
sunt et conlocanda2. Proprie autem in rebus invenire, in
verbis eloqui dicitur. Conlocare autem, etsi est commune,
tamen ad inveniendum refertur. Vox motus vultus atque
omnis actio eloquendi comes est; earum3 rerum omnium
custos memoria.
[4]
C. Quid? orationis quot sunt partes?
P. Quattuor. Earum duae valent ad rem docendam, narratio et confirmatio; ad impellendos4 animos duae, princi-
[p. 3003]
pium et peroratio. C. Quid ? Quaestio quasnam habet
partis? P. Infinitam, quam consultationem appello, et definitam, quam causam nomino.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.