15.
[36]
sed aliquando veniamus ad causam. in qua tu nomine
legis Liciniae, quae est de sodaliciis, omnis ambitus leges1
complexus es; neque enim quicquam aliud in hac lege nisi
editicios iudices es secutus2. quod genus iudicum3 si est
aequum ulla in re nisi in hac tribuaria4, non intellego quam
ob rem senatus hoc uno in genere tribus edi voluerit ab
accusatore neque eandem editionem transtulerit in ceteras
causas, de ipso denique ambitu reiectionem5 fieri voluerit
iudicum6 alternorum, cumque nullum genus acerbitatis praetermitteret,
hoc tamen unum praetereundum putarit.
[37]
quid?
huiusce7 rei tandem8 obscura causa est, an et agitata tum9
cum ista in senatu res agebatur, et disputata hesterno die
copiosissime10 a Q. Hortensio, cui tum est senatus adsensus?
hoc igitur sensimus: 'cuiuscumque tribus largitor esset, et11
per hanc12 consensionem quae magis13 honeste quam vere14
sodalitas nominaretur quam quisque tribum turpi largitione
corrumperet, eum15 maxime eis16 hominibus qui eius tribus
essent esse notum.' ita putavit senatus, cum reo tribus
ederentur eae quas is largitione devinctas haberet, eosdem
fore testis et iudices. acerbum omnino genus iudici sed
tamen, si vel17 sua vel ea quae maxime esset cuique coniuncta
tribus ederetur, vix recusandum.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2 esse secutus TE: secutus es Schol.
3 iudicum Cobet: iudiciorum codd. (cf. infra)
5 reiectionem TE: de reiectione (-nem a) cett.
6 iudicum TE: iudiciorum cett.
7 huiusce TE: huius cett.
8 tandem TE: om. cett.
9 tum TE: om. cett.
10 copiosissime TE: copiosius cett.
11 esset et esset Ernesti
12 hanc TE: om. cett.
13 magis E: magna T: magistratuum cett.
14 honeste quam vere TE: honesteque cett.
16 iis ed. V: his codd.
17 si cui vel Cobet
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.