28.
[68]
nam quod ais, Cassi, non plus me Plancio debere quam
bonis omnibus, quod eis aeque mea salus cara fuerit, ego
me debere bonis omnibus fateor. sed etiam ei1 quibus ego
debeo boni viri et cives comitiis aediliciis aliquid se meo
nomine Plancio debere2 dicebant. verum fac me multis
debere et in eis3 Plancio; utrum igitur me conturbare oportet,
an ceteris, cum cuiusque dies venerit, hoc4 nomen quod
urget nunc cum petitur dissolvere? quamquam dissimilis
est pecuniae debitio et gratiae. nam qui pecuniam dissolvit,
statim non habet id quod reddidit; qui autem debet,
is5 retinet alienum; gratiam autem et qui refert habet, et qui
habet in6 eo ipso quod habet refert. neque ego nunc
Plancio desinam debere, si hoc solvero, nec minus ei
redderem voluntate ipsa, si hoc molestiae non accidisset.
quaeris a me,
[69]
Cassi, quid pro fratre meo, qui mihi est carissimus,
quid pro meis liberis, quibus nihil mihi potest7 esse
iucundius, amplius quam quod8 pro Plancio facio facere
possim, nec vides istorum ipsorum caritate ad huius salutem
defendendam maxime stimulari me atque excitari. nam
neque illis huius salute a quo meam sciunt esse defensam
quicquam est optatius, et ego ipse numquam illos aspicio
quin, cum9 per hunc me eis10 conservatum esse meminerim,
huius meritum in me recorder.
Opimium damnatum esse commemoras, servatorem ipsum
rei publicae, Calidium adiungis, cuius lege Q. Metellus in
civitatem11 sit restitutus; reprehendis meas pro Plancio
preces, quod neque12 Opimius suo nomine liberatus sit neque
Metelli13 Calidius.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.